monumenta.ch > Ambrosius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 8, 45
Et haec erat contentio, cum utraque filium sibi vindicarent superstitem: defunctum autem suum negarent. Tunc rex iussit afferri machaeram, et infantem dividi, ac singulas partes dari singulis: dimidiam uni, et dimidiam alteri. Exclamabat mulier quae vero erat affectu percita: Nequaquam, domine, infantem dividas: detur potius illi, et vivat, et non interficias eum. At illa respondit altera: Neque meus, neque huius sit infans, dividite eum. Et statuit rex dari infantem ei mulieri quae dixerat: Nolite interficere eum, sed date eum illi mulieri; quia mota sunt, inquit, viscera eius in filio suo.